SOAEMIS

SOAEMIS
SOAEMIS
Graecis Σοαιμὶς, item Σοαιμιὰς et Σοασμία, dicta est, quae Semiamira vulgo, mater Heliogabali, soror Mamaeae, quâ Alexander Seu. genitus est. Ita enim herodian. l. 5. c. 3. et reliqui Graeci. In nummis quoque, IULIA. SOAEMIAS. AUG. Symiam Syriam vocat Eutropius, l. 8. c. 13. Nempe Latini, qui illis temporibus raras diphthongos ponebant, scripsere Soemia, inde contractio sequuta est, Soemia, postea vero diphthongus illa degeneravit in y. unde Symia dici coeptum. Neque unquam aliter in Palatinis codicib. quam Symiamira, scriptum reperit Salmasius: numquam Semiamira, ut communiter excusum est. Haec de capite nominis, praefatus Auctor. Not. ad Iul. Capitolin. in Opilio Macrino, c. 9. de cauda autem myrae vel syra, videndus Ios. Scaliger Animadversionib. ad Eusebium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Roman Emperor (Principate) — The office of Roman Emperor went through a complex convolution over the centuries of its existence. During its earliest phase, the Principate, the reality of autocratic rule was masked behind the forms and conventions of oligarchic self… …   Wikipedia

  • SEMIAMIRA — Heliogabali Imperatoris mater, in cuius gratiam hic Senatum mulierum, in colle Quirinali, instituit. Ael. Lamprid. in Heliogabalo. c. 2. 4. 14. Unde Semiamirica Senatusconsulta, dicta sunt quae in illo Senaculo fuêre lata, ridicula videlicet de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SYMIA Syra — Eutropio, l. 8. c. 13. dicitur, quae Semiamira Capitolino, in Macrino, c. 9. mater Heliogabali. Nampe ex Σοαιμὶς vel Σοαιμιὰς, Soaemis, vel Soaemias, quô nomine illa Graecis dicta est: Latini, qui illis temporibus raras diphthongos ponebant,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”